monumenta.ch > Hieronymus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 66, 13
Quod patritii generis primus inter primos, monachus esse coepisti, non tibi sit tumoris, sed humilitatis occasio, scienti Filium Dei factum Filium hominis. QUANTUMCUMQUE te deieceris, humilior Christo non eris. Esto, incedas nudis pedibus, fusca tunica vestiaris, aequeris pauperibus, inopum cellulas dignanter introeas; caecorum oculus sis, manus debilium, pes claudorum; ipse aquam portes, ligna concidas, focum exstruas, ubi vincula? ubi alapae? ubi sputa? ubi flagella? ubi patibulum? ubi mors? Et eum omnia quae dixi feceris, ab Eustochio tua, Paulaque vinceris, si non opere, at certe sexu. Ego quidem Romae non eram, et tunc me tenebat eremus (atque utinam pertenuisset), quando socero tuo vivente Toxotio, saeculo serviebant. Sed tamen audio, quae immunditias platearum ferre non poterant, quae eunuchorum manibus portabantur, et inaequale solum molestius transcendebant; quibus serica vestis oneri erat, et solis calor incendium, nunc sordidatae et lugubres, et sui comparatione forticulae, vel lucernas concinnant, vel succendunt focum, pavimenta verrunt, mundant legumina, olerum fasciculos in ferventem ollam deiiciunt, apponunt mensas, calices porrigunt, effundunt cibos, huc illucque discurrunt. Et certe magnus virginum chorus cum illis habitat. Num huiuscemodi ministeria aliis imperare non poterant? SED NOLUNT vinci ab his labore corporum, quas ipsae superant virtute animi. Haec dico, non quod de ardore mentis tuae quidquam dubitem, sed quo currentem impellam, et acriter dimicanti, fervorem fervori augeam.